- VITODURUM
- VITODURUMoppid. Helvetiorum, medium fere inter Constantiam urb. Sueviae, et Tigurum urbem Helveticam, Winterthur, teste Scudô. Duplex, superius seu vetus, et inferius seu novum. Illud ad dextrum Eulacum situm, vulgo Ober Winterthur, magni olim nominis fuit, unumque e 12. Helvetiorum oppidis, Iulii Caesaris tempore, incensis, posteaque reparatis, creditur Guilliamanno. Diocletiani et Maximiani tempore Romanorum erat castellum, sed ab Alemannis, cum multis aliis, eversum. Constantius dein et Galerius, victis prope Vindonissam, et ultra Rhenum reiectis hostibus, id instaurandum curârunt per Aurelium Proculum, in Helvetia procuratorem, ut ex vetere lapide Constantiae colligitur, cuius inscriptionem exhibent Stumpfius, et Russingerus. Eversum tandem funditus est iteratâ sub Valentiniano III. in Helvetiam Alemannorum irruptione, nihilque eius praeter vicum aliquem cum pervetusto templo, et veteris famae ruderibus residuum mansit: Huic tamen aliquid splendoris iterum accessit, sub Franciae Regibus, et priscis Sueviae Alemanniaeque Ducibus: Rudolpho imprimis, qui post Arnolphi Imperatoris excessum, Rodolphum Burgundiae, et Arelati Regem, Alemanniae Ducatui Turgoviaeque imminentem, hîc vicit, circa A. C. 919. Postea Comites cognomines dhabere coepit, qui arcem ad sinistrum Eulacum, prope oppid. in colle exstructam, incodluerunt: Hinc inferius seu novum Vitodurum, evanescente sensim vicô, qui adhuc Friderici II. tempore celebris erat, paulo infra arcem, excitatum emersit. Auctum dein insigniter, sub Comitibus Kyburgiis, ad quos, exstinctâ priorum Comitum familiâ, pervenit: Hi oppidum moenibus, privilegiisque quibusdam ornârunt; Hartmannus vero Comitum ultimus A. C. 1244. Episcopatui Argentoratensi donatum, rursus ab eo feudi locô possidendum accepit: quô vivô adhuc civesarcemd praedictam solo aequârunt, quod cum aegre Comes ferret, nepoti ex sorore, Rodolpho Habspurgico, ius omne tradidit, qui A. C. 1264. Vitodurô expugnatô, cives satis duriter habuit, postea tamen, quod sibi iam Caesari contra Ottocarum aliosque hostes. fortem navâssent operam, novis privilegiis donavit, alterô leone infignibus additô: Hinc magna oppido incrementa. Obsederunt id A. C. 1292. Adolphi Imperatoris Alberto Austriaco infesti iussu, Tigurini, sed non sine clade. Post quae incendiô A. C. 1313. et seditione A. C. 1342. turbati cives; auspiciis Alberti Archiducis iterato Tigurum obsedêre, A. C. 1351. et 1355. Baroni Bonstettio paulo post oppignorati: ut et post hunc Donato ac Diethelmo Comitibus Toggiis, fideli interea Austriacis contra Helvetios variis in proeliis operâ exhibitâ: Ab Abbatiscellanis A. C. 1405. non exiguâ clade affecti. Fridericô Archiduce pestmodum proscriptô, tempore Concilii Constantiens. Vitodurum ab Helvetiis occupatum, mox tamen, paceinitâ, ad pristinos Dominos rediit, quibus porro A. C. 1443. 1445. 1446. fidem suam contra hostes, egregie probavit: sed obsessum a Tigurinis A. C. 1460. tandemque post pacem factam, his a Sigismundo Archiduce, A. C. 1467. concessum est, salvis aliquibus privilegiis ac immunitatibus. Abillo tempore Tigurinis paret, proprios tamen Magistratus habet: Bellique tempore iisdem militat, sed sub propriis signis. Ad Tigurinorum dein imitatioem, Latinis ritibus, Missâ cum Imaginum choragio, abolitis, A. C. 1525. Euangelii luxurbi affulfit, quâ in hodiernumdiem, benignitate Dei, fruitur. Patria Iohannis Monachi, Vitodurani vulgo dicti, qui Chronicon Vitodur ense condidit. Oppido nomen German. Winterthur, ex veteri voce Vitoduro: quod alii a Duro seu Thur fluv. nomen habere volunt, vide Stumpf. de Turgovia, l. 5. c. 32. et 33. Ioh. Bapt. Plantinum. Helvet. Antiq. et Nov. Simlerum, Descr. Helv. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.